Hľadaný výraz: Gn 3,7-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”. 10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”. 11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”. 12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.

1

mail   print   facebook   twitter